Baruch 6

1(1a) Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo. (1b) Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum. 2Ingressi itaque in Babylonem, eritis illic annis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autem educam vos inde cum pace. 3Nunc autem videbitis in Babylone deos argenteos et aureos et ligneos in umeris portari, ostentantes metum gentibus. 4Cavete ergo, ne et vos assimilati assimilemini alienigenis, et metus vos capiat in ipsis. 5Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: " Te oportet adorare, Domine ". 6Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras. 7Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui. 8Et sicut virgini ornatum amanti, accepto auro fabricantur 9coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos 10et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Et ornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos. 11Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea. 12Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos. 13Et sceptrum habet ut homo, iudex regionis, qui in se peccantem non interficiet. 14Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii; 15non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum. 16Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium. 17Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. 18Lucernas accendunt et quidem plures quam sibi ipsis, quarum nullam videre possunt. 19Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. 20Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit. 21Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae. 22Unde scietis quia non sunt dii; non ergo timueritis eos. 23Aurum enim, quod circa se habent ad speciem, nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit; neque enim, cum conflabantur, sentiebant. 24Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non est. 25Sine pedibus, in umeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus; confunduntur et, qui excolunt ea, 26propter quod, ne forte cadat in terram, per ipsos erigetur. Neque, si quis illud erectum statuerit, per semetipsum movebitur neque, si inclinatum fuerit, erigetur; sed sicut mortuis munera illis apponuntur. 27Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt. 28Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos. 29Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis, 30et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. 31Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui. 32A vestimento eorum auferunt sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos. 33Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre. 34Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent. 35De morte hominem non liberabunt neque infirmiorem a potentiore eripient. 36Hominem caecum ad visum non restituent, de necessitate hominem non liberabunt. 37Viduae non miserebuntur neque orphano benefacient. 38Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur. 39Quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos? 40Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posse loqui, afferunt Bel postulantes illum loqui, 41quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent. 42Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem; 43cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus. 44Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos? 45A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices. 46Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii? 47Reliquerunt enim falsa et opprobrium postea futuris. 48Nam cum supervenerit illis proelium et mala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis. 49Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis? 50Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. 51Cui ergo non notum est quod non sunt dii? 52Regem enim regioni non suscitabunt neque pluviam hominibus dabunt. 53Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae. 54Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. 55Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt? 56Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati; 57quibus hi fortiores sunt, quia aurum et argentum et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis et abibunt; nec illi sibi auxilium ferent. 58Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. 59Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt; 60similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat; 61et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est; 62ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt. 63Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus. 64Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos. 65Neque enim regibus maledicent neque benedicent. 66Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna. 67Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi. 68Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritis eos. 69Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati. 70Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati. 71A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione. 72Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.

will be added

X\