Baruch 4

1Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. 2Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. 3Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. 4Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. 5Confide, popule meus, memoria Israel: 6venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. 7Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo. 8Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. 9Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: " Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. 10Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. 11Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu. 12Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. 13Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. 14Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. 15Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt 16et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt ". 17Ego autem, quid possum adiuvare vos? 18Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. 19Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola. 20Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. 21Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. 22Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. 23Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. 24Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. 25Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. 26Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. 27Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. 28Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; 29qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. 30Confide, Ierusalem; consolabitur enim te, qui te nominavit. 31Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo! 32Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos! 33Sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu, ita contristabitur in sua solitudine. 34Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum. 35Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis. 36Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est. 37Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.

will be added

X\