Baruch 3

1Domine omnipotens, Deus Is rael, anima in angustiis et spiri tus anxius clamat ad te. 2Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo; 3quia tu sedens es in aeternum, et nos pereuntes in aeternum. 4Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. 5Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sed memor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore, 6quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine, 7quia propter hoc dedisti timorem tuum in cor nostrum, ut invocaremus nomen tuum; et laudabimus te in captivitate nostra, quia avertimus a corde nostro omnem iniquitatem patrum nostrorum, qui peccaverunt in conspectu tuo. 8Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti in opprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro ". 9Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. 10Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum? 11Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es mortuis, reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt. 12Dereliquisti fontem sapientiae! 13Si in via Dei ambulasses, habitasses in pace in aeternum. 14Disce, ubi sit prudentia, ubi fortitudo, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita, ubi sit lumen oculorum et pax. 15Quis invenit locum eius? Et quis intravit in thesauros eius? 16Ubi sunt principes gentium et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram, 17qui in avibus caeli ludunt, 18qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, neque est finis acquisitionis eorum; qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inquisitio operum illorum? 19Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. 20Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram; viam autem disciplinae non cognoverunt 21nec intellexerunt semitas eius; neque susceperunt eam filii eorum, a via eorum longe facti sunt. 22Neque audita est in Chanaan neque visa est in Theman. 23Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius. 24O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! 25Magnus est et non habet finem, excelsus est et immensus. 26Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. 27Non illos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis; 28et perierunt, quia non habuerunt prudentiam, perierunt propter insipientiam suam. 29Quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus? 30Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo? 31Non est qui noverit viam eius, neque qui cogitet semitam eius. 32Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in aeternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus; 33qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et oboedivit ei in tremore. 34Stellae autem splenduerunt in custodiis suis et laetatae sunt. 35Vocavit eas, et dixerunt: "Adsumus"; luxerunt cum laetitia ei, qui fecit eas. 36Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum. 37Invenit omnem viam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. 38Post haec super terram visa est et inter homines conversata est.

will be added

X\