Amos 8

1Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum. 2Et dixit: " Quid tu vides, Amos? ". Et dixi: " Canistrum pomorum ". Et dixit Dominus ad me: " Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. 3Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium. 4Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae, 5dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, 6ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?"". 7Iuravit Dominus in superbia Iacob: " Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum. 8Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti? 9Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis 10et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum. 11Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini ". 12Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient. 13In die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti. 14Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: " Vivit Deus tuus, Dan! " et " Vivit via, Bersabee! ", et cadent et non resurgent ultra.

will be added

X\