Amos 7

1Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis. 2Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: "Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ". 3Misertus est Dominus super hoc. " Non erit ", dixit Dominus Deus. 4Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. 5Et dixi: " Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ". 6Misertus est Dominus super hoc. " Sed et istud non erit ", dicit Dominus Deus. 7Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. 8Et dixit Dominus ad me: " Quid tu vides, Amos? ". Et dixi: " Trullam caementarii ". Et dixit Dominus: "Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei. 9Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio ". 10Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: " Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. 11Haec enim dicit Amos: "In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua" ". 12Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi; 13et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est ". 14Responditque Amos et dixit ad Amasiam: " Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. 15Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: "Vade, propheta ad populum meum Israel". 16Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac". 17Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".

will be added

X\