Amos 6

1Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! 2Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est? 3Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae. 4Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis, comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti; 5canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici; 6bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph. 7Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium. 8Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: " Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ". 9Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; 10et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: " Numquid adhuc est penes te? ". Et respondebit: "Non est"; et dicet ei: "Tace!"; non est qui recordetur nominis Domini. 11Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus. 12Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium? 13Qui laetantur pro Lodabar, qui dicunt: " Numquid non in fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? ". 14" Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".

will be added

X\