Actus Apostolorum 9

1Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum 2et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem. 3Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, 4et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “ Saul, Saul, quid me persequeris? ”. 5Qui dixit: “ Quis es, Domine? ”. Et ille: “ Ego sum Iesus, quem tu persequeris! 6Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ”. 7Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. 8Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum. 9Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit. 10Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “ Anania ”. At ille ait: “ Ecce ego, Domine ”. 11Et Dominus ad illum: “ Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat 12et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat ”. 13Respondit autem Ananias: “ Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem; 14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum ”. 15Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; 16ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati ”. 17Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “ Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ”. 18Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est 19et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot; 20et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. 21Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “ Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? ”. 22Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. 23Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent; 24notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; 25accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta. 26Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. 27Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. 28Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini. 29Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum. 30Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum. 31Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat. 32Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddae. 33Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34Et ait illi Petrus: “ Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ”. Et continuo surrexit. 35Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum. 36In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. 37Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo. 38Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “ Ne pigriteris venire usque ad nos! ”. 39Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. 40Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “ Tabitha, surge! ”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. 41Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam. 42Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino. 43Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.

will be added

X\