Actus Apostolorum 7

1Dixit autem princeps sacerdo tum: “ Si haec ita se habent? ”. 2Qui ait: “ Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, 3et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”. 4Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis; 5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. 6Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; 7et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto”. 8Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas. 9Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo 10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. 11Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri. 12Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum; 13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph. 14Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque; 15et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri; 16et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem. 17Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, 18quoadusque surrexit rex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph. 19Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur. 20Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris. 21Exposito autem illo, sustulit eum filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium; 22et eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum; et erat potens in verbis et in operibus suis. 23Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel. 24Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio. 25Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt. 26Atque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: “Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?”. 27Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? 28Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium?”. 29Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. 30Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. 31Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini: 32“Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. 33Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est. 34Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Aegyptum”. 35Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo. 36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta. 37Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”. 38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis; 39cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in Aegyptum 40dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”. 41Et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum. 42Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? 43Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”. 44Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; 45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob. 47Salomon autem aedificavit illi domum. 48Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: 49“Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae? 50Nonne manus mea fecit haec omnia?”. 51Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos. 52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis, 53qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ”. 54Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum. 55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei 56et ait: “ Ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei ”. 57Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum 58et eicientes extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus. 59Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: “ Domine Iesu, suscipe spiritum meum ”. 60Positis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.

will be added

X\