Actus Apostolorum 6

1In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum. 2Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; 3considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; 4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ”. 5Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum, 6quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. 7Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. 8Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo. 9Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; 10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur. 11Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ”; 12et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13et statuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem; 14audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses ”. 15Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.

will be added

X\