Actus Apostolorum 5

1Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum 2et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. 3Dixit autem Petrus: “ Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? 4Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo! ”. 5Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. 6Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt. 7Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat, introivit. 8Respondit autem ei Petrus: “ Dic mihi, si tanti agrum vendidistis? ”. At illa dixit: “ Etiam, tanti ”. 9Petrus autem ad eam: “ Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te ”. 10Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum. 11Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec. 12Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus; 14magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum, 15ita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum. 16Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes. 17Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo 18et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica. 19Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit: 20“ Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius ”. 21Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi. 22Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos in carcere; reversi autem nuntiaverunt 23dicentes: “ Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus! ”. 24Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. 25Adveniens autem quidam nuntiavit eis: “ Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum ”. 26Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur. 27Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum 28dicens: “ Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius ”. 29Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “ Oboedire oportet Deo magis quam hominibus. 30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; 31hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. 32Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi ”. 33Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos. 34Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri 35dixitque ad illos: “ Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. 37Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. 38Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur; 39si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini! ”. Consenserunt autem illi 40et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; 42et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.

will be added

X\