Actus Apostolorum 27

1Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae. 2Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi; 3sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere. 4Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii; 5et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae. 6Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam. 7Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem; 8et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea. 9Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus 10dicens eis: “ Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ”. 11Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur. 12Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum. 13Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam. 14Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; 15cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham, 17qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur. 18Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt 19et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt. 20Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae. 21Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “ Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam. 22Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex vobis praeterquam navis; 23astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio, 24dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”. 25Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26In insulam autem quandam oportet nos incidere ”. 27Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem. 28Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim; 29timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri. 30Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere, 31dixit Paulus centurioni et militibus: “ Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis ”. 32Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere. 33Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “ Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes; 34propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit ”. 35Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare. 36Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum. 37Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. 38Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare. 39Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem. 40Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus. 41Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum. 42Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret; 43centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire 44et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram.

will be added

X\