Actus Apostolorum 21

1Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara; 2et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. 3Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. 4Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. 5Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, 6valefecimus invicem et ascendimus in navem; illi autem redierunt in sua. 7Nos vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. 8Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. 9Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes. 10Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus; 11is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium ”. 12Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem. 13Tunc respondit Paulus: “ Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ”. 14Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “ Domini voluntas fiat! ”. 15Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; 16venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. 17Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri. 19Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. 20At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “ Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; 21audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare. 22Quid ergo est? Utique audient te supervenisse. 23Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se; 24his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25De his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ”. 26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. 27Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus 28clamantes: “ Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum ”. 29Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus. 30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. 31Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem, 32qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. 33Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. 34Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra. 35Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae; 36sequebatur enim multitudo populi clamantes: “ Tolle eum! ”. 37Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “ Si licet mihi loqui aliquid ad te? ”. Qui dixit: “ Graece nosti? 38Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ”. 39Et dixit Paulus: “ Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum ”. 40Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens:

will be added

X\