Actus Apostolorum 2

1Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco. 2Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. 3Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; 4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis. 5Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est; 6facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7Stupebant autem et mirabantur dicentes: “ Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? 8Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? 9Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, 10Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, 11Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei ”. 12Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “ Quidnam hoc vult esse? ”; 13alii autem irridentes dicebant: “ Musto pleni sunt isti ”. 14Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “ Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia; 16sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel: 17“Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; 18et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. 19Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; 20sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”. 22Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, 23hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, 24quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. 25David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. 26Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. 27Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. 28Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”. 29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; 30propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, 31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. 32Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. 36Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ”. 37His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”. 38Petrus vero ad illos: “ Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; 39vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ”. 40Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “ Salvamini a generatione ista prava ”. 41Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. 42Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. 43Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. 44Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia; 45et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; 46cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.

will be added

X\