Actus Apostolorum 18

1Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum. 2Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos 3et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis. 4Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. 5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. 6Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”. 7Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. 8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. 9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “ Noli timere, sed loquere et ne taceas, 10quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ”. 11Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. 12Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal 13dicentes: “ Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ”. 14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “ Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; 15si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ”. 16Et minavit eos a tribunali. 17Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat. 18Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. 19Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. 20Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit, 21sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso; 22et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam. 23Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. 25Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. 26Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei. 27Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; 28vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.

will be added

X\