Actus Apostolorum 14

1Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. 2Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres. 3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis. 5Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos, 6intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu 7et ibi evangelizantes erant. 8Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. 9Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret, 10dixit magna voce: “ Surge super pedes tuos rectus! ”. Et exsilivit et ambulabat. 11Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “ Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ”; 12et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. 13Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare. 14Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes 15et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt. 16Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis; 17et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ”. 18Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent. 19Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse. 20Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 21Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 22confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 23Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant. 24Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam; 25et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam. 26Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt. 27Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 28Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

will be added

X\