Actus Apostolorum 13

1Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”. 3Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos. 4Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 5et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. 6Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu, 7qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei; 8resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. 9Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum 10dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? 11Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. 12Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. 13Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam. 14Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. 15Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”. 16Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. 17Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; 18et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; 19et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, 20quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. 21Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. 22Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. 23Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. 25Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. 26Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. 27Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; 28et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; 29cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. 30Deus vero suscitavit eum a mortuis; 31qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. 32Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est, 33quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. 34Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. 35Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”. 36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; 37quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. 38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, 39in hoc omnis, qui credit, iustificatur. 40Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: 41“Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”. 42Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. 44Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. 45Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. 47Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”. 48Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; 49ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. 50Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. 51At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; 52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

will be added

X\