II Timotheum 4

1Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: 2praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. 3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, 4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. 6Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. 7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; 8in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius. 9Festina venire ad me cito. 10Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam; 11Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. 12Tychicum autem misi Ephesum. 13Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. 14Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; 15quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris. 16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; 17Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. 18Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 19Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum. 20Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes. 22Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.

will be added

X\