II Samuelis 6

1Congregavit autem rursum Da vid omnes electos ex Israel tri ginta milia. 2Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. 3Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: 4Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio praecedebat eam. 5David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. 6Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. 7Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. 8Contristatus autem est David, eo quod diruptionem dirupisset Dominus in Ozam; et vocatum est nomen loci illius Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in diem hanc. 9Et extimuit David Dominum in die illa dicens: " Quomodo ingredietur ad me arca Domini? ". 10Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. 11Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius. 12Nuntiatumque est regi David: " Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei ". Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. 13Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum, 14et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo. 15Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. 16Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. 17Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. 18Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. 19Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam. 20Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David ait: " Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de scurris! ". 21Dixitque David ad Michol: " Ante Dominum salto. Benedictus Dominus, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitueret me ducem super populum Domini, super Israel! 22Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo ". 23Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae.

will be added

X\