II Samuelis 3

1Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie. 2Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide, 3et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal de Carmel, porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholmai regis Gesur, 4quartus autem Adonias filius Haggith et quintus Saphatia filius Abital, 5sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. 6Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. 7Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Aia. Dixitque Isbaal ad Abner: 8" Quare ingressus es ad concubinam patris mei? ". Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: " Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. 9Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, 10ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee ". 11Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. 12Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: " Cuius est terra? ", et ut loquerentur: " Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel ". 13Qui ait: " Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me ". 14Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: "Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim ". 15Misit ergo Isbaal et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais. 16Sequebaturque eam vir suus plorans usque Bahurim; et dixit ad eum Abner: " Vade, revertere ". Qui reversus est. 17Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: " Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos; 18nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: "In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius" ". 19Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin. 20Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium. 21Et dixit Abner ad David: " Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua ". Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, 22pueri David et Ioab venerunt ab expeditione cum praeda magna. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace, 23et Ioab et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus: " Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace ". 24Et ingressus est Ioab ad regem et ait: " Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te; quare dimisisti eum, et abiit et recessit? 25Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis ". 26Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David. 27Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. 28Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: " Mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner; 29et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius, nec deficiat de domo Ioab fluxum morbidum sustinens, leprosus et tenens fusum et cadens gladio et indigens pane ". 30Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. 31Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum, qui erat cum eo: " Scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner ". Porro rex David sequebatur feretrum. 32Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus. 33Plangensque rex et lugens Abner ait: " Numquid, ut mori solent insensati, mori debuit Abner? 34Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti ". Congeminansque omnis populus flevit super eum. 35Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam ". 36Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi. 37Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. 38Dixit quoque rex ad servos suos: " Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? 39Ego vero adhuc debilis sum, quamvis sim unctus rex; viri autem isti filii Sarviae duriores sunt quam ego. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam ".

will be added

X\