II Samuelis 18

1Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones. 2Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: " Egrediar et ego vobiscum ". 3Et respondit populus: " Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio ". 4Ad quos rex ait: " Quod vobis rectum videtur, hoc faciam ". Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni. 5Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: " Leniter mihi agite cum puero Absalom ". Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom. 6Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim. 7Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum. 8Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa. 9Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. 10Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: " Vidi Absalom pendere de quercu ". 11Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: " Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ". 12Qui dixit ad Ioab: " Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: "Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!". 13Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ". 14Et ait Ioab: " Non ita praestolabor coram te ". Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; 15et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum. 16Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum. 17Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. 18Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: " Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei ". Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem. 19Achimaas autem filius Sadoc ait: " Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius ". 20Ad quem Ioab dixit: " Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus ". 21Et ait Ioab Aethiopi: " Vade et nuntia regi, quae vidisti ". Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit. 22Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: " Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem! ". Dixitque Ioab: " Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio ". 23Qui respondit: " Quidquid evenerit, curram ". Et ait ei: " Curre! ". Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem. 24David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum 25et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: " Si solus est, bonus est nuntius in ore eius ". Properante autem illo et accedente propius, 26vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: " Apparet mihi homo currens solus ". Dixitque rex: " Et iste bonus est nuntius ". 27Speculator autem: " Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc ". Et ait rex: " Vir bonus est et nuntium portans bonum venit ". 28Clamans autem Achimaas dixit ad regem: " Pax! ". Et adorans regem pronus in terram ait: " Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem! ". 29Et ait rex: " Estne pax puero Absalom? ". Dixitque Achimaas: " Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit ". 30Ad quem rex: " Recede, ait, et sta illic ". Cumque ille recessisset et staret, 31apparuit Aethiops et veniens ait: " Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te ". 32Dixit autem rex ad Aethiopem: " Estne pax puero Absalom? ". Cui respondens Aethiops: " Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum! ".

will be added

X\