II Samuelis 12

1Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: " Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. 2Dives habebat oves et boves plurimos valde. 3Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. 4Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se ". 5Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: " Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; 6ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit ". 7Dixit autem Nathan ad David: " Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul; 8et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora. 9Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. 10Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. 11Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. 12Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis ". 13Et dixit David ad Nathan: " Peccavi Domino ". Dixitque Nathan ad David: " Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris. 14Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ". 15Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit; 16deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram. 17Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum. 18Accidit autem die septima, ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: " Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: "Mortuus est puer"? Peius patrabit! ". 19Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: " Num mortuus est puer? ". Qui responderunt ei: " Mortuus est ". 20Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit. 21Dixerunt autem ei servi sui: " Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem ". 22Qui ait: " Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans? 23Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me ". 24Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum 25misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Iedidia (id est Amabilis Domino) propter Dominum. 26Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam. 27Misitque Ioab nuntios ad David dicens: " Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum; 28nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur ". 29Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque dimicasset, cepit eam. 30Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde, 31populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem.

will be added

X\