II Samuelis 11

1Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem. 2Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. 3Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei. 4Missis itaque David nuntiis, tulit eam; quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea, quae se sanctificaverat ab immunditia sua. 5Et reversa est domum suam; cum autem concepisset, mittens nuntiavit David et ait: " Concepi ". 6Misit autem David ad Ioab dicens: " Mitte ad me Uriam Hetthaeum ". Misitque Ioab Uriam ad David, 7et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; 8et dixit David ad Uriam: " Descende in domum tuam et lava pedes tuos ". Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. 9Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam. 10Nuntiatumque est David a dicentibus: " Non ivit Urias ad domum suam ". Et ait David ad Uriam: " Numquid non de via venisti? Quare non descendisti ad domum tuam? ". 11Et ait Urias ad David: " Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc! ". 12Ait ergo David ad Uriam: " Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te ". Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera. 13Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit. 14Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae 15scribens in epistula: " Ponite Uriam in prima acie, ubi fortissimum est proelium, et recedite ab eo, ut percussus intereat ". 16Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos. 17Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus. 18Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; 19praecepitque nuntio dicens: " Cum compleveris universos sermones proelii ad regem, 20si eum videris indignari et dixerit: "Quare accessistis ad urbem, ut proeliaremini? An ignorabatis quod desuper ex muro tela mittantur? 21Quis percussit Abimelech filium Ierobbaal? Nonne mulier misit super eum molam versatilem de muro, et mortuus est in Thebes? Quare iuxta murum accessistis?", dices: Etiam servus tuus Urias Hetthaeus occubuit ". 22Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab. 23Et dixit nuntius ad David: " Quia praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum, nos, facto impetu, persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. 24Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est ". 25Et dixit David ad nuntium: " Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum ". 26Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum. 27Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino.

will be added

X\