II Samuelis 10

1Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius eius pro eo. 2Dixitque David: " Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam ". Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, 3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: " Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores; et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David servos suos ad te? ". 4Tulit itaque Hanon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos. 5Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum — erant enim viri confusi turpiter valde — et mandavit eis David: " Manete Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini ". 6Videntes autem filii Ammon quod exosos se fecissent David, miserunt et conduxerunt mercede a Syria Bethrohob et a Syria Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et a viris Tob duodecim milia virorum. 7Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. 8Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae; Syri autem Soba et Rohob et viri Tob et Maacha seorsum erant in campo. 9Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros; 10reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon. 11Et ait Ioab: " Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adiutorium; si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. 12Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et civitatibus Dei nostri; Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo ". 13Iniit itaque Ioab et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui fugerunt a facie eius. 14Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Ierusalem. 15Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter. 16Misitque Adadezer et eduxit Syros, qui erant trans fluvium, et venerunt in Elam; Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum. 17Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. 18Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia peditum et Sobach principem militiae percussit, qui ibi mortuus est. 19Videntes autem universi reges, qui erant in praesidio Adadezer, se victos esse ab Israel, fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis. Timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.

will be added

X\