II Samuelis 1

1Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. 2In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. 3Dixitque ad eum David: " Unde venis? ". Qui ait ad eum: " De castris Israel fugi ". 4Et dixit ad eum David: " Quid enim factum est? Indica mihi ". Qui ait: " Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt ". 5Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: " Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius? ". 6Et ait adulescens, qui narrabat ei: " Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam. Porro currus et equites appropinquabant ei, 7et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum, 8dixit mihi: "Quisnam es tu?". Et dixi ad eum: Amalecites ego sum. 9Et locutus est mihi: "Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est". 10Stansque super eum occidi illum; sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam. Et tuli diadema, quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius et attuli ad te dominum meum huc ". 11Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; 12et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israel, quod corruissent gladio. 13Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: " Unde es? ". Qui respondit: " Filius hominis advenae Amalecitae ego sum ". 14Et ait ad eum David: " Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini? ". 15Vocansque David unum de pueris ait: " Accedens irrue in eum ". Qui percussit illum, et mortuus est. 16Et ait ad eum David: " Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: "Ego interfeci christum Domini" ". 17Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius; 18et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: 19" Incliti, o Israel, super montes tuos interfecti, quomodo ceciderunt fortes! 20Nolite annuntiare in Geth neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte laetentur filiae Philisthim, ne exsultent filiae incircumcisorum. 21Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. 22A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. 23Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. 24Filiae Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. 25Quomodo ceciderunt fortes in proelio! Ionathan in excelsis tuis occisus est. 26Doleo super te, frater mi Ionathan, suavis nimis mihi; mirabilis amor tuus mihi super amorem mulierum. 27Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica! ".

will be added

X\