IIPetri 1

1Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi: 2gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri. 3Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, 4per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; 5et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem; 9cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; 11sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. 12Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate. 13Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione, 14certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi; 15dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. 16Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. 17Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”; 18et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 19Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, 20hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; 21non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.

will be added

X\