II Maccabaeorum 2

1Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est, 2et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. 3Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a corde suo. 4Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem. 5Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. 6Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire. 7Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat; 8et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. 9Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. 10Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. 11Et dixit Moyses: " Eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est ". 12Similiter et Salomon octo dies celebravit. 13Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de donariis. 14Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. 15Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis. 16Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos dies. 17Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, 18sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. 19De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione, 20sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem, 21et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent 22et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis, 23quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. 24Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, 25curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 26Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. 27Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, 28accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes. 29Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. 30Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori; 31brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est. 32Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere.

will be added

X\