II Regum 4

1Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: " Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ". 2Cui dixit Eliseus: " Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua? ". At illa respondit: " Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei ". 3Cui ait: " Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca; 4et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles ". 5Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat. 6Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: " Affer mihi adhuc vas ". Et ille respondit: " Non habeo ". Stetitque oleum. 7Venit autem illa et indicavit homini Dei. Et ille: " Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo ". 8Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam. Erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, ut comederet panem. Quotiescumque inde transibat, divertebat ad eam, ut comederet panem. 9Quae dixit ad virum suum: " Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. 10Faciamus ergo cenaculum muratum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi ". 11Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in cenaculum et requievit ibi. 12Dixitque ad Giezi puerum suum: " Voca Sunamitin istam ". Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, 13dixit ad puerum: " Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae? ". Quae respondit: " In medio populi mei habito ". 14Et ait: " Quid ergo vult, ut faciam ei? ". Dixitque Giezi: "Ne quaeras; filium enim non habet, et vir eius senex est ". 15Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium, 16dixit ad eam: " In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium ". At illa respondit: " Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae ". 17Et concepit mulier et peperit filium in tempore isto anni alterius, quo dixerat Eliseus. 18Crevit autem puer et, cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores, 19ait patri suo: " Caput meum, caput meum! ". At ille dixit servo: " Tolle et duc eum ad matrem suam ". 20Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. 21Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa 22vocavit virum suum et ait: "Mitte mecum, obsecro, unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar ". 23Qui ait illi: " Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum ". Quae respondit: " Vale ". 24Stravitque asinam et praecepit puero: " Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi ". 25Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei de contra, ait ad Giezi puerum suum: " Ecce Sunamitis illa. 26Vade cito in occursum eius et dic ei: Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum? ". Quae respondit: " Recte ". 27Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: " Dimitte illam; anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit me et non indicavit mihi ". 28Quae dixit illi: " Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me? ". 29Et ille ait ad Giezi: " Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri ". 30Porro mater pueri ait: " Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te ". Surrexit ergo et secutus est eam. 31Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens: " Non evigilavit puer ". 32Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius; 33ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum. 34Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. 35At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum, et sternutavit puer septies aperuitque oculos. 36Et ille vocavit Giezi et dixit ei: " Voca Sunamitin hanc ". Quae vocata ingressa est ad eum. Qui ait: " Tolle filium tuum ". 37Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram; tulitque filium suum et egressa est. 38Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque puero suo: " Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum ". 39Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset. 40Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Cumque gustassent de coctione, exclamaverunt dicentes: " Mors in olla, vir Dei! ". Et non potuerunt comedere. 41At ille: " Afferte, inquit, farinam ". Cumque tulissent, misit in ollam et ait: " Infunde turbae, et comedat ". Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. 42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: " Da populo, ut comedat ". 43Responditque ei minister eius: " Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris? ". Rursum ille dixit: " Da populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: "Comedent, et supererit" ". 44Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini.

will be added

X\