II Regum 18

1Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iudae. 2Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti et novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae. 3Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater suus. 4Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan. 5In Domino, Deo Israel, speravit. Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iudae sed neque in his, qui ante eum fuerunt. 6Et adhaesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius, quae praeceperat Dominus Moysi, 7unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis, ad quae procedebat, prospere agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei. 8Ipse percussit Philisthaeos usque Gazam et terminos eius, a turre custodum usque ad civitatem munitam. 9Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam 10et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria. 11Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assur collocavitque eos in Hala et Habor iuxta fluvium Gozan et in civitatibus Medorum, 12quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum eius; omnia, quae praeceperat Moyses servus Domini, non audierunt neque fecerunt. 13Anno quarto decimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iudae munitas et cepit eas. 14Tunc misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens: " Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram ". Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri; 15deditque Ezechias omne argentum, quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. 16In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et postes, quos ipse inauraverat, et dedit aurum regi Assyriorum. 17Misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Ierusalem. Qui cum ascendissent, venerunt in Ierusalem et steterunt iuxta aquae ductum piscinae superioris, quae est in via agri fullonis, 18vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis. 19Dixitque ad eos Rabsaces: " Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris? 20Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me? 21An speras in baculo arundineo atque confracto, Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam? Sic est pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. 22Quod si dixeritis mihi: "In Domino Deo nostro habemus fiduciam", nonne iste est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Ierusalem: "Ante altare hoc adorabitis in Ierusalem?". 23Nunc igitur spondete cum domino meo rege Assyriorum; dabo tibi duo milia equorum; et vide an habere valeas ascensores eorum. 24Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? 25Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: "Ascende ad terram hanc et demolire eam" ". 26Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: " Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum ". 27Responditque eis Rabsaces: " Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non ad viros, qui sedent super murum, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum? ". 28Stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et ait: " Audite verba regis magni, regis Assyriorum: 29Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de manu mea! 30Neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens: "Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum". 31Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris, 32donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: "Dominus liberabit nos!". 33Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? 34Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim, Ana et Ava? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? 35Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea? ". 36Tacuit itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. 37Venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

will be added

X\