II Regum 11

1Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. 2Tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ochoziae Ioas filium Ochoziae furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius in cubiculo lectulorum, et absconderunt eum a facie Athaliae, ut non interficeretur. 3Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram. 4Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis 5et praecepit illis dicens: " Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; 6tertia autem pars ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum cursorum, et custodietis excubitum domus per vices. 7Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. 8Et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris; si quis autem ingressus fuerit saeptum templi, interficiatur; eritisque cum rege introeunte et egrediente. 9Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quae praeceperat eis Ioiada sacerdos, et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his, qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiada sacerdotem. 10Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. 11Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem. 12Produxitque filium regis et dedit ei diadema et testimonium; feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt: " Vivat rex! ". 13Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini 14vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et principes et tubas prope eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis; et scidit vestimenta sua clamavitque: " Coniuratio, coniuratio! ". 15Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: " Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio ". Dixerat enim sacerdos: " Non occidatur in templo Domini ". 16Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus Equorum in palatium, et interfecta est ibi. 17Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. 18Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini 19tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. 20Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis.

will be added

X\