II Corinthios 8

1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae, 2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum; 3quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt 4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, 6ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. 7Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis. 8Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans; 9scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. 10Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; 11nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis. 12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet. 13Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate 14in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: 15“ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”. 16Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 19— non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram — 20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis; 21providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus. 22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos. 23Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi. 24Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

will be added

X\