II Corinthios 6

1Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis 2— ait enim: “ Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — 3nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, 4sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, 5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, 6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, 7in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, 8per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; 9sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; 10quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. 11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. 12Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris; 13eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. 14Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? 15Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli? 16Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. 17Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos 18et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens ”.

will be added

X\