II Corinthios 2

1Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos; 2si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? 3Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. 4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos. 5Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. 6Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus, 7ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. 8Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem; 9ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis. 10Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius. 12Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, 13non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam. 14Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. 15Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: 16aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus? 17Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.

will be added

X\