II Corinthios 10

1Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis; 2rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. 3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus 4— nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes 5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, 6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia. 7Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 8Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam, 9ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas; 10quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis ”. 11Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto. 12Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt. 13Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. 14Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi; 15non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, 16ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt. 17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; 18non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.

will be added

X\