II Corinthios 1

1Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia: 2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, 4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo; 5quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra. 6Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. 7Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 8Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; 9sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: 10qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet; 11adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis. 12Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. 13Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis, 14sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu. 15Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, 16et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam. 17Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “ Est, est ” et “ Non, non ”? 18Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “ Est ” et “ Non ”! 19Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit “ Est ” et “ Non ”, sed “ Est ” in illo fuit. 20Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo “ Est ”; ideo et per ipsum “ Amen ” Deo ad gloriam per nos. 21Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, 22et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris. 23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum. 24Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis.

will be added

X\