IIParalipomenon 29

1Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae. 2Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius. 3Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas. 4Adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem 5dixitque ad eos: " Audite me, Levitae! Nunc sanctificamini; mundate domum Domini, Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. 6Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum. 7Insuper clauserunt ostia, quae erant in porticu, et exstinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. 8Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem; tradiditque eos in commotionem et in stuporem et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. 9En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus. 10Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae. 11Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis ". 12Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah; 13at vero de filiis Elisaphan Semri et Iehiel; de filiis quoque Asaph Zacharias et Matthanias; 14necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel. 15Congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. 16Sacerdotes quoque ingressi intra templum Domini, ut mundarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro reppererant in vestibulum domus Domini, quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17Coeperunt autem prima die mensis primi sanctificare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini et sanctificaverunt templum Domini diebus octo; et in die sexta decima mensis eiusdem, quod coeperant, impleverunt. 18Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei: " Mundavimus omnem domum Domini et altare holocausti vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis 19cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini ". 20Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini. 21Attuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda; dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini. 22Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem. 23Applicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine imposueruntque manus suas super eos, 24et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato. 25Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. 26Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas. 27Et iussit Ezechias, ut offerrent holocaustum super altare; cumque offerretur holocaustum, coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis David regis Israel concrepare. 28Omni autem turba adorante, cantores et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo, donec compleretur holocaustum. 29Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex et omnes, qui erant cum eo, et adoraverunt. 30Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt. 31Ezechias autem etiam haec addidit: " Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini ". Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta. 32Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec. 33Sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia. 34Sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere, ut pelles holocaustorum detraherent; unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur sacerdotes; Levitae quippe recti corde, ut sanctificarentur magis quam sacerdotes. 35Fuerunt igitur holocausta plurima, adipes pacificorum et libamina, quae pertinebant ad holocausta. Restitutus est ita cultus domus Domini. 36Laetatusque est Ezechias et omnis populus de eo, quod paravit Dominus populo; repente quippe hoc factum est.

will be added

X\