IIParalipomenon 27

1Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. 2Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. 3Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. 4Urbes quoque aedificavit in montibus Iudae et in saltibus castella et turres. 5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. 6Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae. 8Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. 9Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo.

will be added

X\