IIParalipomenon 21

1Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo. 2Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel. 3Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. 4Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel. 5Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 6Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini. 7Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore. 8In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. 9Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius. 10Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. 11Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam. 12Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: "Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae, 13sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti: 14ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam; 15tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ". 16Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus, 17et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. 18Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius. 20Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.

will be added

X\