IIParalipomenon 15

1Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei, 2egressus est in occursum Asa et dixit ei: " Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. 3Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege. 4Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis. 5In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; 6contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia. 7Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro ". 8Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. 9Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. 10Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa, 11immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia. 12Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua: 13si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem. 14Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum. 15Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum. 16Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron. 17Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius. 18Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem. 19Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.

will be added

X\