I Thessalonicenses 5

1De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; 2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. 3Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; 5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; 6igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. 7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur. 8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; 9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, 10qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. 12Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, 13ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos. 14Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. 15Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes. 16Semper gaudete, 17sine intermissione orate, 18in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. 19Spiritum nolite exstinguere, 20prophetias nolite spernere; 21omnia autem probate, quod bonum est tenete, 22ab omni specie mala abstinete vos. 23Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. 24Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet. 25Fratres, orate etiam pro nobis. 26Salutate fratres omnes in osculo sancto. 27Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. 28Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.

will be added

X\