I Thessalonicenses 3

1Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli, 2et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, 3ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus; 4nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. 5Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. 6Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; 7ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem; 8quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. 9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, 10nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae? 11Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; 12vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos; 13ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.

will be added

X\