I Samuelis 30

1Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; 2et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo. 3Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, 4levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerunt, donec deficerent in eis lacrimae. 5Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. 6Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo 7et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: " Applica ad me ephod ". Et applicuit Abiathar ephod ad David. 8Et consuluit David Dominum dicens: " Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non? ". Dixitque ei: " Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam ". 9Abiit ergo David ipse et sescenti viri, qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor, et lassi quidam substiterunt. 10Persecutus est autem David ipse et quadringenti viri; et reliqui substiterunt: ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. 11Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere, 12sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. 13Dixit itaque ei David: " Cuius es tu vel unde? ". Qui ait ei: " Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. 14Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni ". 15Dixitque ei David: " Potes me ducere ad istum cuneum? ". Qui ait: " Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum ". Et iuravit ei David. 16Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae. 17Et percussit eos David die altera a diluculo usque ad vesperam, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adulescentes, qui ascenderant camelos et fugerant. 18Eruit ergo David omnia, quae ceperant Amalecitae, et duas uxores suas eruit. 19Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis, et, quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. 20Cepit ergo David universos greges et armenta, et minaverunt ante faciem eius possessionem hanc dixeruntque: " Haec est praeda David ". 21Venit autem David ad ducentos viros, qui lassi substiterant nec sequi potuerant David, et residere eos iusserat in torrente Besor. Qui egressi sunt obviam David et populo, qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice. 22Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: " Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant ". 23Dixit autem David: " Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; 24nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident ". 25Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. 26Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: " Accipite benedictionem de praeda hostium Domini "; 27his, qui erant in Bethul et qui in Ramathnageb et qui in Iether 28et qui in Aroer et qui in Sephamoth et qui in Esthemo 29et qui in Carmel et qui in urbibus Ierameeli et qui in urbibus Ceni 30et qui in Horma et qui in Borasan et qui in Athach 31et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius.

will be added

X\