NVV
Audio:
Drama
  • Drama
  • Non-Drama
Text Size

I Samuelis 27 - Latin - Neo-Vulgata - Bible.is - LTNNVV

  1  Et ait David in corde suo: “ Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ”.   2  Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.   3  Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.   4  Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.   5  Dixit autem David ad Achis: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ”.   6  Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.   7  Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.   8  Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.   9  Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.   10  Dicebat autem ei Achis: “ In quem irruistis hodie? ”. Respondebatque David: “ Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ”.   11  Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “ Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David” ”. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.   12  Credidit ergo Achis David dicens: “ Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit igitur mihi servus sempiternus ”.