I Samuelis 14

1Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: " Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso ". Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. 2Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum. 3Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan. 4Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene; 5unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa. 6Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: " Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis ". 7Dixitque ei armiger suus: " Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris ". 8Et ait Ionathan: " Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis, 9si taliter locuti fuerint ad nos: "Manete, donec veniamus ad vos", stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos. 10Si autem dixerint: "Ascendite ad nos", ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum ". 11Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: " En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant ". 12Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: " Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem ". Et ait Ionathan ad armigerum suum: " Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel ". 13Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum. 14Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in media fere parte iugeri. 15Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo. 16Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens. 17Et ait Saul populo, qui erat cum eo: " Requirite et videte quis abierit ex nobis ". Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius. 18Et ait Saul ad Ahiam: " Applica ephod ". Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel. 19Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: " Contrahe manum tuam ". 20Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis. 21Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan. 22Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio. 23Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven. 24Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: " Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis! ". Et non manducavit universus populus panem. 25Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri. 26Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum. 27Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. 28Respondensque unus de populo ait: " Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: "Maledictus, qui comederit panem hodie!". Defecit autem populus ". 29Dixitque Ionathan: " Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto; 30quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim? ". 31Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis. 32Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. 33Nuntiaverunt autem Saul dicentes: " Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine ". Qui ait: " Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande ". 34Et dixit Saul: " Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine ". Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi. 35Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino. 36Et dixit Saul: " Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum ". Dixitque populus: " Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac ". Et ait sacerdos: " Accedamus huc ad Deum ". 37Et consuluit Saul Deum: " Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel? ". Et non respondit ei in die illa. 38Dixitque Saul: " Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. 39Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur ". Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. 40Et ait ad universum Israel: " Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera ". Respondit populus ad Saul: " Quod bonum videtur in oculis tuis, fac ". 41Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: " Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim ". Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit. 42Et ait Saul: " Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum ". Et captus est Ionathan. 43Dixit autem Saul ad Ionathan: " Indica mihi quid feceris ". Et indicavit ei Ionathan et ait: " Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior ". 44Et ait Saul: " Haec faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan ". 45Dixitque populus ad Saul: " Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ". Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. 46Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua. 47At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat. 48Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius. 49Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol. 50Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul. 51Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel. 52Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi.

will be added

X\