I Samuelis 1

1Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus. 2Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. 3Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. 4Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes; 5Annae autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius. 6Affligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius. 7Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. 8Dixit ergo ei Elcana vir suus: " Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ". 9Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. 10Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter 11et votum vovit dicens: " Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ". 12Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius. 13Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam 14dixitque ei: " Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ". 15Respondens Anna: " Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. 16Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens ". 17Tunc Heli ait ei: " Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ". 18Et illa dixit: " Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ". Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius. 19Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus. 20Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. 21Ascendit autem vir Elcana et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam annuam et votum suum. 22Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: " Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter ". 23Et ait ei Elcana vir suus: " Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum ". Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. 24Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus. 25Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli, 26et ait Anna: " Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. 27Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. 28Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ". Et adoraverunt ibi Dominum.

will be added

X\