IPetri 4

1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato; 2ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus. 4In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes; 5qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. 6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. 7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. 8Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum; 9hospitales invicem sine murmuratione; 10unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. 11Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 12Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, 13sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. 14Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit. 15Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; 16si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. 17Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? 18“ Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? ”. 19Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.

will be added

X\