I Maccabaeorum 8

1Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, 2et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, 3et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt; 4et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; 5et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; 6et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis, 7et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum; 8et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi; 9et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his, 10et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem; 11et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt; 12cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; 13quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde. 14Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea; 15et curiam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut quiete agerent; 16et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. 17Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem 18et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel. 19Et abierunt Romam — et via multa valde — et introierunt curiam et responderunt et dixerunt: 20" Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ". 21Et placuit sermo in conspectu eorum. 22Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: 23" Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 25auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno 26et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. 27Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit; 28et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. 29Secundum haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum. 30Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt. 31Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: "Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? 32Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque" ".

will be added

X\