I Maccabaeorum 7

1Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic. 2Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. 3Et res ei innotuit, et ait: " Nolite mihi ostendere facies eorum ". 4Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui. 5Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; 6et accusaverunt populum apud regem dicentes: " Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; 7nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum ". 8Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum 9et Alcimum impium et constituit ei sacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. 10Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. 11Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. 12Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta; 13et primi Asidaei erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem. 14Dixerunt enim: " Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos ". 15Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: " Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ". 16Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit: 17" Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret ". 18Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: " Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ". 19Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. 20Et commisit regionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiit Bacchides ad regem. 21Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui; 22et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel. 23Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; 24et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. 25Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. 26Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. 27Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo 28dicens: " Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ". 29Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam. 30Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius. 31Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama; 32et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David. 33Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. 34Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe 35et iuravit cum ira dicens: " Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam ". Et exiit cum ira magna. 36Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt: 37" Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo; 38fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ". 39Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illi exercitus Syriae. 40Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit: 41" Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. 42Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ". 43Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. 44Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. 45Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. 46Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 47Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. 48Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna 49et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar. 50Et siluit terra Iudae dies paucos.

will be added

X\