I Maccabaeorum 4

1Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, et moverunt castra nocte, 2ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito; et, qui erant ex arce, erant illis duces. 3Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus, 4dum adhuc dispersus esset exercitus a castris. 5Et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit; et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: " Fugiunt hi a nobis ". 6Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant. 7Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium. 8Et ait Iudas viris, qui secum erant: " Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis; 9mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. 10Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; 11et scient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet Israel ". 12Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso 13et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda, 14et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum. 15Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. 16Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione eorum; 17dixitque ad populum: " Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est, 18et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter ". 19Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam prospiciens de monte. 20Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est. 21Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium 22fugerunt omnes in terram alienigenarum. 23Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas. 24Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: " Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius ". 25Et facta est salus magna in Israel in die illa. 26Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant; 27quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei rex, evenerant. 28Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos. 29Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris. 30Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: " Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. 31Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo et equitibus suis. 32Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua; 33deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ". 34Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum. 35Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam. 36Dixit autem Iudas et fratres eius: " Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ". 37Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. 38Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. 39Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt cinerem 40et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum. 41Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta. 42Et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege; 43et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. 44Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent. 45Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare 46et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, ut responderet de eis. 47Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius. 48Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt. 49Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. 50Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo, 51et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. 52Et ante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis noni — hic est mensis Casleu — centesimi quadragesimi octavi anni 53et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; 54secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis. 55Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; 56et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis 57et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas. 58Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. 59Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. 60Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt. 61Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.

will be added

X\