I Maccabaeorum 13

1Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam. 2Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit Ierusalem et congregavit populum 3et exhortatus est eos et dixit illis: " Vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus. 4Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. 5Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. 6Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ". 7Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos, 8et responderunt voce magna dicentes: " Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui; 9pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus ". 10Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro. 11Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea. 12Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in custodia. 13Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi. 14Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos 15dicens: " Pro argento, quod debebat frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum; 16et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ". 17Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, 18qui dicerent: " Quia non misit ei argentum et pueros, periit ". 19Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan; 20et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant. 21Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias. 22Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim. 23Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et sepultus est illic; 24et convertit Tryphon et abiit in terram suam. 25Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit eum in Modin civitate patrum eius. 26Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos. 27Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante; 28et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri et quattuor fratribus. 29Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare. 30Hoc est sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem. 31Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum 32et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra. 33Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus. 34Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae. 35Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem: 36" Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem. 37Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus. 38Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. 39Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. 40Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax ". 41Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel. 42Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: " Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum ". 43In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim unam et comprehendit. 44Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factus est motus magnus in civitate. 45Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 46et dixerunt: " Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam ". 47Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et benedicens. 48Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem. 49Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt. 50Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus. 51Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. 52Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia. 53Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant. 54Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris.

will be added

X\