I Regum 4

1Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. 2Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos; 3Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius; 4Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; 5Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis; 6et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa. 7Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. 8Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim; 9Bendecar in Maces et in Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan; 10Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher; 11Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem; 12Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; 13Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas; 14Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim; 15Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio; 16Baana filius Chusai in Aser et in Baloth; 17Iosaphat filius Pharue in Issachar; 18Semei filius Ela in Beniamin; 19Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra. 20Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes.

will be added

X\